TEXTOS DE CÉSAR (Refuerzo del ablativo absoluto)
Los
Atuatucos no ayudan a los Nervios
Atuatuci, hac pugna nuntiata, domum
reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis, sua omnia in unum oppidum
contulerunt.
Bellum Gallicum, II, XXIX.
César
se apodera de una ciudad enemiga
Occisis hominum milibus quattuor,
reliqui in oppidum venerunt. Postridie eius diei, refractis portis atque
intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
Bellum
Gallicum, II, XL.
Los
nuestros rechazan a los Morinos y Menapios
Morini
Menapiique subito ex omnibus partibus evolaverunt, et in nostros impetum
fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et,
compluribus interfectis, paucos ex suis deperdiderunt.
Bellum
Gallicum, III, XXVIII.
La
caballería de César rechaza al enemigo
Equites
hostium essedariique acriter cum equitatu nostro in itinere conflixerunt; tamen
nostri omnibus partibus superiores fuerunt atque eos in silvas collesque
compulerunt; sed compluribus interfectis hostibus, cupidius insecuti, non
nullos ex suis amiserunt.
Bellum
Gallicum, V, XV.
Los
bárbaros atacan nuestro campamento
Interim
barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis
praedicaverunt. Celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad
castra venerunt.
Bellum
Gallicum, IV, XXXIV.
Los
soldados de César se defienden valientemente
Qua
re nuntiata, Caesar omnem equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium
sustinuerunt atque fortissime pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis,
complures ex his occiderunt.
Bellum
Gallicum, IV, XXXVII.
César
llega a tiempo de ayudar a los suyos
Perturbatis
nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque
eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto,
suo loco se continuit et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit.
Bellum
Gallicum, IV, XXXIV.
TEXTOS PARA TRADUCIR: ORACIONES DE PARTICIPIO
Antonio proscribe a Cicerón. Éste intenta huir. Antonius Ciceronem iamdiu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero fugit in villam quae mari proxima erat et navem conscendit.El cónsul Flaminio se lanza al combate sin atender a los presagios
Bello Punico secundo C. Flaminius consul neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae. Exercitum primum lustravit, deinde castra moverat.
Campaña de César en las Galias
C. Iulius Caesar cum L. Bibulo consul factus est. Decreta est ei Gallia cum legionibus decem. Is primo vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur.
César emprende una marcha con su ejército
Caesar, signo profectionis dato, exercitum educit, duplicatoque eius diei itinere, octo milia pasuum ex eo loco procedit.
No hay comentarios:
Publicar un comentario